[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Illud vero homini vere-cundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuvat.II 18 " 5.Et ut in amicitiam non reciperem indignum, sic ne in beneficiorum quidem sacratissi-mum ius, ex quo amicitia oritur.II 18 " 6.Aliquando beneficium accipiendum est et invito.II 19 " 2Ante des oportet mihi arbitrium mei, deinde beneficium.II 22 " 1Qui grate beneficium accipit, primam eius pensionem solvit.II 26 " 2Nemo non benignus est sui iudex; inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutumaccipiat nec satis suo prerio se aestimatum putet.II 27 " 3 4Non patitur aviditas quemquam esse gratum; numquam enim improbae spei, quod datur,satis est, et maiora cupimus, quo maiora venerunt; multoque concitatior est avaritia in magna-rum opum congestu collocata, ut flammae infinito acrior vis est, quo ex maiore incendioemicuit.Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quaequondam eius fuit impudens votum.*Ultra se cupiditas porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non, unde venerit, respi-cit, sed quo tendat.II 28 " 4Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam an-gustum, quod non bonus interpres extendat.Numquam deerunt causae querendi, si beneficia adeteriore parte spectaveris.88II 29 " 4 5Quidquid nobis negatum est, dari non potuit.Proinde, quisquis es iniquus aestimator sortishumanae, cogita, quanta nobis tribuerit parens noster, quanto valentiora animalia sub iugummiserimus, quanto velociora consequamur, quam nihil sit mortale non sub ictu nostro posi-tum.Tot virtutes accepimus, tor arres, animum denique, cui nihil non eodem, quo intendit,momento pervium est, sideribus velociorem, quorum post multa saecula futuros cursus ante-cedit; tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum aliarum super alias acervatarum.II 29 " 6Ita est: carissimos nos habuerunt di immortales habentque, et, qui maximus tribui honospotuit, ab ipsis proximos collocaverunt.Magna accepimus, maiora non cepimus.II 30 " 2Eodem quidem momento, quo obligatus es, si vis, cum quolibet paria fecisti, quoniam, quilibenter beneficium accipit, reddidit.II 31 " 1Nam cum omnia ad animum referamus, fecit quisque, quantum voluit; et cum pietas, fides,iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit,gratus quoque homo esse potest voluntate.II 34 " 4Parsimonia est scientia vitandi sumptus supervacuos aut ars re familiari moderate utendi;parcissimum tamen hominem vocamus pusilli animi et contracti, cum infinitum intersit intermodum et angustias.III 1 " 1.De ingratis etiam ingrati queruntur, cum interim hoc omnibus haeret, quod omnibus di-splicet, adeoque in contrarium itur, ut quosdam habeamus infestissimos non post beneficiatantum, sed propter beneficia.III 1 " 3Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homicidarum, quorum una culpa est, ceterum inpartibus varietas magna; ingratus est, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit, ingra-tus est, qui dissimulat, ingratus, qui non reddit, ingratissimus omnium, qui oblitus est.III 1 " 5.Parentes suos non amare impietas est, non agnoscere insania.III 3 " 4Nemo, quod fuit, tamquam in praeterito sed tamquam in perdito ponit, ideoque caducamemoria est futuro imminentium.89III 4 " 2Praesentia bona nondum tota in solido sunt, potest illa casus aliquis incidere; futura pen-dent et incerta sunt; quod praeteriit, inter tuta sepositum est.*Memoria gratum facit; memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.III 13 " 2.Nemo enim libenter dat invitis, sed quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus estet ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit nihil debituris nisi quod volent.Minuitur enimgloria eius officii, cui diligenter cautum est.III 14 " 3Aequissima vox est et ius gentium prae se ferens: redde, quod debes ; haec turpissima estin beneficio.III 14 " 4Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad discordiam; sua sponte in ista fer-tur.Quantum possumus, resistamus et quaerenti occasiones amputemus.III 15 " 4Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repe-tit, feneratores.III 17 " 2Poena est, quod [ingratus] non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare,quod omnium designatur oculis aut designari se iudidicat, quod intellectum rei optimae acdulcissimae amisit
[ Pobierz całość w formacie PDF ]